Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
sed in hoc me ipse castigo, quod
ex aliorum et ex nostra fortasse mollitia, non ex ipsa
virtute de virtutis robore existumo.12 illa enim, si modo
est ulla virtus,3 quam dubitationem avunculus tuus,
Brute, sustulit, omnia,4 quae cadere in hominem5 possunt, subter se habet eaque despiciens casus contemnit
humanos culpaque omni carens praeter se ipsam6 nihil
censet ad se pertinere. nos autem omnia adversa cum7
venientia metu augentes, tum maerore praesentia rerum naturam quam errorem nostrum damnare8 malumus.9
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.